MANES Theophrasti servus

MANES Theophrasti servus
MANES Theophrasti servus
de quo Laertius in Theophrasto. Ita vocabatur et servus Diogenis Cynici, de quo Laertius itidem in eius vitâ. Fuit et ancillarum appellatio, Μανια, ut videre est apud Athenaenm l. 13. c. 5. et Plut. in Demetrio. Est autem Μάνης vox Babylonica, quae ςκιȏος, i. e. vas signisicat, si Epiphanio fides, in haeresi Manichaeorum. Phrygiacam vero esse ait Macon Comicus: apud Athenaeum dictô locô, et Strab. l. 7. Sane servile nomen fuisse apud veteres, docet Eustath. ad Iliad. E. Μάνης δουλικὸν παρὰ τοῖς παλαιοῖς. Vide Suidam, in Μάνης. Ceterum hanc noram debes Doctiss, Menagio Observ. ad Laert. p. 127.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”